HEBDOMA

HEBDOMA
HEBDOMA
Gr. Ε῾βδόμη, festum erat publicum Athenis, septimo quoque die Lunae celebrari solitum, in honorem Apollinis, cui dies ille sacer. Suid. Η῾μέρας τινὰς ενομίζοντο Α᾿θήνῃσιν θεοῖς τισὶν. οἷον νουμηνία καὶ Ε῾βδόμη Α᾿πόλλωνος, Dies quosdam dicabant Athenis Diis nonnullis, ut Noutlunium et Hebdoma Apollinis. Factum id autem propterea volunt, quod hic dies Apollinis haberetur natalis, ex Hesiodo Η῾μέραις, v. 7.
— — καὶ ἑβδόμη, ἱερὸν ἦμαρ,
Τῇ γὰρ Α᾿πόλλωνα χρυϚάορα γείνατο Λψτώ.
— — Et Septima sacra dies est,
Hac etenim Apollinem ense aureo armatum genuit Latona.
Vide quoque Eustahium ad Odyss. ψ. Celebrabatur hoc festum ab Atheniensibus Lauru cinctis canistrumqueve coronantibus, ac hymnum Deo canentibus, teste Proclo in Hesiodi Dies: Et tunc temporis convivia a iuvenibus agitari fuisse sollenne, colligere est ex A. Gellio l. 15. c. 2. cum ait: Is in conviviis iuvenum, quae agitare Athenis bebdomadibus Lunae sollemne nobis fuit. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • SEPTIMA Dies — vide supra Septem, item Hebdoma, Hebdomas, Sabbatum …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”